MONATOR

MONATOR
MONATOR
Hesychio μονάτωρ, κέλης, ἵππος καὶ ἱππαςτὴς, καὶ εἶδος νεὼς καὶ μονάτωρ, celes, equus et eques, et navigii species et monator; Sic enim Latini e Graeco dixerunt equum singularem et αζευκτον, aliter simplum, in veteri Epigramm. de Circo.
Lunae biga datur semper, Solique quadriga.
Castoribus simpli rite dicantur equi.
Item desultorem. Eôdem certe sensu, monatorem veteres Glossae habent. Sed et μόνιππον ac μονάμπυκα Graeci τὸν κέλητα vocant: μονάμπυξ Latine ad verbum aureax, ἄμπυξ enim est frenum equi Graecis, Latinis aurea vel orea, unde aureax, equus singularius vel eques singulator, etc. Ciusmodi equites in Circo olim, praemii palmaeque gratiâ, cursu contendebant. Pausan. Μόνιππος, ὁ ἐπὶ ἑνὸς ἵππου ἀγωνιζόμενος δρόμῳ. Sed et exhibebantur olim in Circo desultores, qui missus nuntiarent. Cassiodorus Variar. l. 3. ep. 51. Biga quasi Lunae, quadriga Solis imitatione reperta est, equi desultorii per quos Circensium ministri missus nuntiant exituros, Luciferi praecursorias velocitates imitantur, apud Salmas. ad Vopisc. in Carino Imperat. c. 19. Vide quoque supra in voce Desultor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MISSUM et MISSARIUM — infimae Latinitati praemium certaminis est, seu praemium missibus propositum. Glossae, ἆθλον, missum, cum quo missus equorum inepte confudit Ioa. Lydius, qui missus βραβεῖα ex posuit Missus enim equorum in Circensibus, missio fuit, quarum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SINGULATOR — in Glossis ἱππαςτὴςκέλης; Hesychio μονάτωρ est, monator, uti Latini ex Graeco dixisse videntur, Graece enim μονάτωρ deduci non potest: eques est, qui solô ac singulari equô vehit; Μονιππος quoque Graecis et μονάμπυξ, quod posteris Latine ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”